Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
bellum inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibus—quamquam ruit ipse suis cladibus—pestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic[*](hic bt: hinc hosv) ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium[*](propudium b, Ferrarius: proludium cett.) illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum vel, si etiam di oderunt[*](oderunt ost: oderint bhv) quos oportet, deorum[*](deorum om. hos).