Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

cumque virtus legionum digna clarissimis imperatoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re publica recuperata persoluturum[*](persoluturum Manutius: soluturum b: resoluturum cett.), cumque[*](cumque d, ed. R: quod mei) legio Martia princeps cum hostibus conflixerit, atque ita cum maiore numero hostium contenderit ut[*](ut Ferrarius: cum codd.: ut cum Halm) plurimos caederent caderent non nulli[*](caderent nonnulli o, ut voluit Halm: cadere nonnullos cett.), cumque sine ulla retractatione pro patria vitam profuderint; cumque simili virtute reliquarum legionum milites pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiverint, senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, si eis videatur, eis qui sanguinem pro vita, libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent monumentum quam amplissimum locandum faciendumque curent: quaestoresque urbanos ad eam rem[*](faciendumque urbem ad eam rem codd.: suppl. Ferrarius et A. Augustinus) pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut testetur[*](testetur Madvig: exstet bosv: exstent h) ad memoriam posteritatis sempiternam scelus[*](scelus b: ad scelus cett.) crudelissimorum hostium militumque divinam virtutem[*](divina virtus b), utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, liberis, coniugibus, fratribus: eisque[*](fratribus: eisque Ferrarius: fratribus hisque (iisque s1: eaque s2) frattribus hsv: fratribusque o: fratribus b) tribuantur quae militibus ipsis tribui oporteret, si vivi vicissent[*](si vivi vicissent Ernesti: si illi vicissent bhs1v: si illi vixissent os2: si illi viverent p) qui morte vicerunt.