Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quam ob rem maximum quidem[*](maximum quidem o: quidem maximum bh) solacium erit[*](erit Poggius: est o: om. bhsv (erit illud quidem max. solacium coni. Halm)) propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem[*](et p. R. pietatem b: et pietatem hv: et etatem os) et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.

sed ut aliquando sententiam[*](sententiam o, ut coni. Halm: sententia cett.) complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator, initium cum hostibus confligendi fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint; ipseque C. Pansa consul, imperator, cum inter media hostium tela versaretur, volnera acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito[*](proelio audito del. Pluygers: re cognita potius deleret Müller), re cognita, fortissimo praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione[*](occidione b: occisione cett.) occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem militem desiderarit, cumque C.

Caesar pro praetore[*](pro pr. P. Laetus et codd. Ferrarii: om. mei), imperator, consilio diligentiaque sua castra feliciter[*](feliciter fortiterque s) defenderit copiasque hostium quae ad castra accesserant profligarit, occiderit: ob eas res senatum existimare et iudicare eorum trium imperatorum virtute, imperio, consilio, gravitate, constantia, magnitudine animi, felicitate populum Romanum foedissima crudelissimaque servitute liberatum, cumque rem publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona fortunasque omnium liberosque conservarint dimicatione et periculo vitae suae, uti ob eas res bene, fortiter feliciterque gestas C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, aut si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus, supplicationes per dies quinquaginta ad omnia pulvinaria constituat[*](constituant h):

cumque virtus legionum digna clarissimis imperatoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re publica recuperata persoluturum[*](persoluturum Manutius: soluturum b: resoluturum cett.), cumque[*](cumque d, ed. R: quod mei) legio Martia princeps cum hostibus conflixerit, atque ita cum maiore numero hostium contenderit ut[*](ut Ferrarius: cum codd.: ut cum Halm) plurimos caederent caderent non nulli[*](caderent nonnulli o, ut voluit Halm: cadere nonnullos cett.), cumque sine ulla retractatione pro patria vitam profuderint; cumque simili virtute reliquarum legionum milites pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiverint, senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, si eis videatur, eis qui sanguinem pro vita, libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent monumentum quam amplissimum locandum faciendumque curent: quaestoresque urbanos ad eam rem[*](faciendumque urbem ad eam rem codd.: suppl. Ferrarius et A. Augustinus) pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut testetur[*](testetur Madvig: exstet bosv: exstent h) ad memoriam posteritatis sempiternam scelus[*](scelus b: ad scelus cett.) crudelissimorum hostium militumque divinam virtutem[*](divina virtus b), utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, liberis, coniugibus, fratribus: eisque[*](fratribus: eisque Ferrarius: fratribus hisque (iisque s1: eaque s2) frattribus hsv: fratribusque o: fratribus b) tribuantur quae militibus ipsis tribui oporteret, si vivi vicissent[*](si vivi vicissent Ernesti: si illi vicissent bhs1v: si illi vixissent os2: si illi viverent p) qui morte vicerunt.