Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quam ob rem maximum quidem[*](maximum quidem o: quidem maximum bh) solacium erit[*](erit Poggius: est o: om. bhsv (erit illud quidem max. solacium coni. Halm)) propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem[*](et p. R. pietatem b: et pietatem hv: et etatem os) et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.
sed ut aliquando sententiam[*](sententiam o, ut coni. Halm: sententia cett.) complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator, initium cum hostibus confligendi fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint; ipseque C. Pansa consul, imperator, cum inter media hostium tela versaretur, volnera acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito[*](proelio audito del. Pluygers: re cognita potius deleret Müller), re cognita, fortissimo praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione[*](occidione b: occisione cett.) occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem militem desiderarit, cumque C.