Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quorum de honore utinam mihi plura in mentem venirent! duo certe non praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et luctum proximorum. placet igitur mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus et eis qui una pugnantes occiderint[*](occiderunt (-erZZZ) s) monumentum fieri quam amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. haec se prima latrocinio abrupit Antoni; haec tenuit Albam; haec se ad Caesarem contulit; hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta est. quarta victrix desiderat neminem: ex Martia non nulli in ipsa victoria conciderunt. O fortunata mors quae naturae debita[*](qua... debita vita Vassis) pro patria est[*](est sit coni. Halm) potissimum reddita[*](reddita oppetita Schmidt)!