Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia.
est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simus[*](simus ed. R: sumus codd.) quamque grati. quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi.
atque utinam, patres conscripti, civibus[*](civibus del. Pluygers) omnibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulata[*](cumulata P. Laetus: quam multa b. quamquam multa hv) reddemus. sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniam[*](quam quoniam Orelli: quamquam b1: quamquam id (idem v) cett.: quam cum Ernesti) difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum[*](grata eorum Naugerius (1): grẽ horum b: gratiarum cett.) virtutem memoria prosequi qui pro patria vitam profuderunt.
quorum de honore utinam mihi plura in mentem venirent! duo certe non praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et luctum proximorum. placet igitur mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus et eis qui una pugnantes occiderint[*](occiderunt (-erZZZ) s) monumentum fieri quam amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. haec se prima latrocinio abrupit Antoni; haec tenuit Albam; haec se ad Caesarem contulit; hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta est. quarta victrix desiderat neminem: ex Martia non nulli in ipsa victoria conciderunt. O fortunata mors quae naturae debita[*](qua... debita vita Vassis) pro patria est[*](est sit coni. Halm) potissimum reddita[*](reddita oppetita Schmidt)!
vos vero patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est, ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse videatur. in fuga foeda mors est; in victoria gloriosa. etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari solet. illi igitur impii quos occidistis[*](occidistis ho: cecidistis bsv) etiam ad inferos poenas parricidi luent; vos vero qui extremum spiritum in victoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti. brevis a natura vita nobis[*](vita nobis (vobis bv) bsv: nobis vita ho) data est; at memoria bene redditae vitae sempiterna[*](sempiterna perpetua s). quae si non esset longior quam haec vita, quis esset tam amens qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet?
actum igitur praeclare vobiscum, fortissimi, dum vixistis, nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus neque oblivione eorum qui nunc sunt nec reticentia posterorum sepulta[*](sepulta b, P. Laetus: insepulta ho) esse poterit, cum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. atque utinam maiora possemus, quando quidem a vobis maxima accepimus! vos ab urbe furentem Antonium avertistis; vos redire molientem reppulistis. erit igitur exstructa moles opere magnifico incisaeque litterae, divinae virtutis testes sempiternae, numquamque de vobis eorum qui aut videbunt vestrum monumentum aut audient gratissimus sermo conticescet. ita pro mortali condicione vitae immortalitatem estis consecuti.