Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia.

est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simus[*](simus ed. R: sumus codd.) quamque grati. quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi.

atque utinam, patres conscripti, civibus[*](civibus del. Pluygers) omnibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulata[*](cumulata P. Laetus: quam multa b. quamquam multa hv) reddemus. sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniam[*](quam quoniam Orelli: quamquam b1: quamquam id (idem v) cett.: quam cum Ernesti) difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum[*](grata eorum Naugerius (1): grẽ horum b: gratiarum cett.) virtutem memoria prosequi qui pro patria vitam profuderunt.