Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

an vero quisquam dubitabit appellare Caesarem[*](Caesarem hoc loc. hab. bs, ante quisquam o, om. hv) imperatorem? aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam[*](etiam codd. Ferrarii: et mei) spem eius nominis deferebamus; quod cum est[*](est esset coni. Halm) consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. ita trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata.