Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
princeps enim omnium Pansa proeli faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator legione Martia, digna legio imperatore. cuius si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res esset. sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae vitam reservavit. ego vero hunc non solum imperatorem sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit, alterius di immortales omen avertant.