Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quo modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae. quid? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertit[*](avertithic deficit t). Vnius autem diei quot[*](quot quae s) et quantae virtutes, di immortales, fuerunt!
princeps enim omnium Pansa proeli faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator legione Martia, digna legio imperatore. cuius si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res esset. sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae vitam reservavit. ego vero hunc non solum imperatorem sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit, alterius di immortales omen avertant.
quid dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam quae constituta ex veteranis docuit hoc[*](hoc illo codd. Ferrarii) proelio militibus eis qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani carum nomen esse. his viginti cohortibus, nullo equitatu, Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus Antoni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, huic Iovis optimi maximi[*](Iovis Opt. Max. Muretus: Iovi. m. ho: Iovi Marti v: Iovi ante ras. b) ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui, ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum paucis fugientem vidit Antonium!
an vero quisquam dubitabit appellare Caesarem[*](Caesarem hoc loc. hab. bs, ante quisquam o, om. hv) imperatorem? aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam[*](etiam codd. Ferrarii: et mei) spem eius nominis deferebamus; quod cum est[*](est esset coni. Halm) consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. ita trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata.
decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia.
est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simus[*](simus ed. R: sumus codd.) quamque grati. quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi.
atque utinam, patres conscripti, civibus[*](civibus del. Pluygers) omnibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulata[*](cumulata P. Laetus: quam multa b. quamquam multa hv) reddemus. sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniam[*](quam quoniam Orelli: quamquam b1: quamquam id (idem v) cett.: quam cum Ernesti) difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum[*](grata eorum Naugerius (1): grẽ horum b: gratiarum cett.) virtutem memoria prosequi qui pro patria vitam profuderunt.