Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
ne victoris quidem litteris postulata est. civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis[*](de (om. s) supplicationibus os) mentio nulla. grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae[*](Cinnae om. s: del. Madvig) nulla victori[*](victori t: victoris cett.). Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili, num[*](Servili num b, Ferrarius: Servili o: Servilium cett.) misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset.
quod idem contigerat superioribus bellis civilibus. nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gesta[*](re p. pulch. gesta t: ob r. p. pulch. gestas (actam o) cett.) postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. Gabinium[*](A t: ea b: om. cett.) contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est. quod ergo ille re, id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico[*](iudico cum victores appello imperatores add. codd., del. P. Laetus).