Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in locum, ad illam curiam furiis[*](curiam furiis Madvig: furiam viribus b1: curiam iuris (vel viris) t: curiam viribus cett.) potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium, qui rostra[*](rostra Faernus: ostia s: hostia cett.), qui urbis portas occuparent, ad me concursum futurum civitatis putabant. quod ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt. quod cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus[*](impetusin mg. archetypi erat, nisi fallor, in peius, cf. § 13 et ii §§ 104, 106) conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex quo caedes esset vestrum omnium consecuta. quae[*](quaefort. quod (quod pro sed hab. os ante suo)) res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius[*](totius bs: totiusque hotv) huius sceleris fons aperietur.

itaque P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. in qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. post hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit[*](liberaret codd.: corr. Manutius) sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.