Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decernere debeamus, Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae. sed hoc primum faciam ut imperatores[*](imperat. hoc loco suppl. Poggius, post sumus hab. b (e coll. mea): om. cett.) appellem eos quorum virtute, consilio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. etenim cui viginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur aut minimis rebus gestis aut plerumque nullis? quam ob rem aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus etiam novi singularesque debentur.

an[*](an b, Muretus: at cett.) si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illum[*](illum o: unum hst: om. b: eum Muretus) hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfecta—ita, inquam[*](ita inquam Manutius: dico inquam os: dico ita inquam bhtv: hostium dico? Ita inquam duo codd. (?) Vrsini), hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolint—clarissimis ducibus supplicationum honorem[*](supplicationum honorem b, Ferrarius: -onem honorum os: -onem bonorum tv) tribuemus, imperatorium nomen adimemus? quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit?

is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni[*](uni om. s, Ferrarius) gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari[*](cogitari bos: excog. htv) potest.

tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur[*](crimen et invidia quaeretur scripsi: impetus crimen queretur t: in peius (impetus b) crimen invidia quereretur (queretur b) cett.: crimen invidiaque quaeretur Faernus: impetus crimenque quaer. Madvig (varia lectio in peius = impetus e § 15 huc illata turbas dedit, cf. ii. 104, 106))?

scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me parilibus[*](Parilibus t: per Idus Quint. bhov), qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum[*](conlatum Halm: consultum hosv: consulatum (-sult- b) bt), non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. an vero[*](an vero scripsi: an ut (i. e. ũ pro ů) codd.: an Faernus) ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim[*](exsisterem Manutius) repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? quemquamne[*](quaequam bs: quamquam nec cett.: corr. Ferrarius) fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum[*](furiosum fuit t: fatuum coni. Halm) qui crederet? Vnde igitur ista suspicio vel[*](vel vel fusum (i e. furiosum) t: vel susum b: vel summum coni. Halm) potius unde iste sermo.

cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in locum, ad illam curiam furiis[*](curiam furiis Madvig: furiam viribus b1: curiam iuris (vel viris) t: curiam viribus cett.) potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium, qui rostra[*](rostra Faernus: ostia s: hostia cett.), qui urbis portas occuparent, ad me concursum futurum civitatis putabant. quod ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt. quod cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus[*](impetusin mg. archetypi erat, nisi fallor, in peius, cf. § 13 et ii §§ 104, 106) conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex quo caedes esset vestrum omnium consecuta. quae[*](quaefort. quod (quod pro sed hab. os ante suo)) res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius[*](totius bs: totiusque hotv) huius sceleris fons aperietur.

itaque P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. in qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. post hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit[*](liberaret codd.: corr. Manutius) sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.

haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me dixerim[*](dicerem mg. Cratandri)—male enim mecum ageretur, si parum vobis essem sine defensione purgatus—quam ut quosdam nimis ieiuno animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut sapienter dicere M. Crassus[*](dicere M. scripsi: dicerẽ t: dicere cett.: dicere L. coni. Halm) solebat, multis apertus cursus ad laudem. Vtinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inviti videbant! hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum[*](tum (cum Naugerius (1)) spe tum Halm Naugerium secutus: tum spectum t: conspecto (-tu h) cett.) spe tum timore moderari?

quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? aut[*](aut nam t: fort. num bonorum ad me t), si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset[*](esset om. t) optatius? ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.

haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt. poteratne fieri ut non proinde[*](proinde t: perinde cett.) homines de[*](de suppl. Ferrarius) quoque ut quisque mereretur iudicarent? Vt enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoque[*](diu quoque s: de uno quoque hv) ut quemque meritum arbitrantur existimant.

memoria tenent me ante diem xiii[*](xiii Budaeus: xiiii codd.). Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse; me ex Kalendis Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae; meam domum measque auris dies noctesque[*](noctesque t: et noctes cett.) omnium praeceptis monitisque patuisse; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum, ut ego qui omni tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pestiferae pacis inimicus; idem P.

Ventidium[*](P. Ferrarius: r. tv: om. bhos), cum alii praetorem[*](cum alii praetorem Garatoni: cum alii p.r. t.r. volusenum b: cum aliis tr. pl. volusenum ot (voluisse nũ o): cum aliis tr. pl. voluisse unum s: cum alii tr. pl. voluissent (vocavissent p) num vp: volusenum vel voluisse nũ. (unũ) voc. voluissent (l. 20) dittografi/an puto), ego semper hostem. has in sententias meas si consules[*](consules Manutius: gg. t: coss. designati (desigg. s) cett.) discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent. sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes verbis notari[*](verbis notari del. Pluygers), sententiis nostris hostis iudicari.

antea cum hostem ac[*](ac t: aut cett.) bellum nominassem, semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimus[*](dicimus bt: diximus cett.). supplicationem modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit; numquam enim in civili bello supplicatio decreta est. decretam dico[*](decreta dico o, Faernus)?

ne victoris quidem litteris postulata est. civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis[*](de (om. s) supplicationibus os) mentio nulla. grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae[*](Cinnae om. s: del. Madvig) nulla victori[*](victori t: victoris cett.). Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili, num[*](Servili num b, Ferrarius: Servili o: Servilium cett.) misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset.

quod idem contigerat superioribus bellis civilibus. nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gesta[*](re p. pulch. gesta t: ob r. p. pulch. gestas (actam o) cett.) postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. Gabinium[*](A t: ea b: om. cett.) contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est. quod ergo ille re, id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico[*](iudico cum victores appello imperatores add. codd., del. P. Laetus).

quo modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae. quid? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertit[*](avertithic deficit t). Vnius autem diei quot[*](quot quae s) et quantae virtutes, di immortales, fuerunt!

princeps enim omnium Pansa proeli faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator legione Martia, digna legio imperatore. cuius si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res esset. sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae vitam reservavit. ego vero hunc non solum imperatorem sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit, alterius di immortales omen avertant.

quid dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam quae constituta ex veteranis docuit hoc[*](hoc illo codd. Ferrarii) proelio militibus eis qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani carum nomen esse. his viginti cohortibus, nullo equitatu, Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus Antoni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, huic Iovis optimi maximi[*](Iovis Opt. Max. Muretus: Iovi. m. ho: Iovi Marti v: Iovi ante ras. b) ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui, ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum paucis fugientem vidit Antonium!

an vero quisquam dubitabit appellare Caesarem[*](Caesarem hoc loc. hab. bs, ante quisquam o, om. hv) imperatorem? aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam[*](etiam codd. Ferrarii: et mei) spem eius nominis deferebamus; quod cum est[*](est esset coni. Halm) consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. ita trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata.

decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia.

est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simus[*](simus ed. R: sumus codd.) quamque grati. quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi.

atque utinam, patres conscripti, civibus[*](civibus del. Pluygers) omnibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulata[*](cumulata P. Laetus: quam multa b. quamquam multa hv) reddemus. sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniam[*](quam quoniam Orelli: quamquam b1: quamquam id (idem v) cett.: quam cum Ernesti) difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum[*](grata eorum Naugerius (1): grẽ horum b: gratiarum cett.) virtutem memoria prosequi qui pro patria vitam profuderunt.