Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decernere debeamus, Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae. sed hoc primum faciam ut imperatores[*](imperat. hoc loco suppl. Poggius, post sumus hab. b (e coll. mea): om. cett.) appellem eos quorum virtute, consilio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. etenim cui viginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur aut minimis rebus gestis aut plerumque nullis? quam ob rem aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus etiam novi singularesque debentur.