Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quod si partium certamen esset, quarum omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum cum illae vere partes vocabantur? hae vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbis[*](urbis om. t) Italiaeque partitio? veniamus aliquando ad clausulam. ‘legatos venire non credo.’ bene me novit, reliqui veniant[*](reliqui veniant scripsi: bellum quod veniant h: bellum quid veniat v (cf. ad § 2): velim quo venias b: quod venias t), proposito praesertim exemplo Dolabellae. sanctiore[*](sanctiore b1h1: sanctiores cett.) erunt[*](bene... erunt om. s), credo, iure legati quam duo consules contra quos arma fert, quam Caesar cuius patris flamen est, quam consul designatus quem oppugnat, quam Mutina quam obsidet, quam patria cui igni ferroque minitatur.
'cum venerint, quae postulant[*](postulant b1ot: postulent b2hv) cognoscam.’ quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum? ad te quisquam veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent summos viros misimus; repudiasti: nunc in tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum[*](relictum b2t) non modo ad pacem sed ne ad deditionem quidem feceris?
hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis.
cum hoc pacem M. Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis, si haec videret[*](videret scripsi: denique t (ex l. 20, credo): videret denique cett.: videret audiret denique Madvig: legeret, suaderet, denique Müller), aut vellet aut fieri posse arbitraretur? ‘prius undis flamma[*](undis flamma cod. P. Laeti (corr.), Ferrarius: undas flammam codd.),’ ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. monstra quaedam ista et portenta sunt et[*](et post sunt om. b1) prodigia[*](prodigia del. Halm) rei publicae. moveri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras[*](in om. hotv, ante terras habet cod. Graevii (in alias om. s)) demigrare, unde Antoniorum ‘nec facta nec nomen audiat[*](nec... audiat poetae verba esse vidit Muretus),’ quam illos, Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos, intra haec moenia videre. optatissimum est vincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate.
quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo, Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore. hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse videatur.
si, ut[*](si ut h: sicut cett.) ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque[*](fusum caesumque Nonius p. 312) cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex[*](et ex Naugerius (1): ex codd.) ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse[*](esse si hosv) cognossem[*](cognossem b: cognovissem cett.), propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem. ante vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat adlata, laetitia frui[*](laetitia frui b: laetitiae risus (rursus s1) cett.) satis est maximae praeclarissimaeque pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate[*](reservate hv: reservare bos: servare t).
confectio autem huius belli est D. Bruti salus. quae autem est ista sententia ut in hodiernum diem vestitus mutetur, deinde cras sagati prodeamus? nos vero cum semel ad eum quem cupimus optamusque vestitum redierimus, id agamus ut eum in perpetuum retineamus. nam hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga sumenda discedere.