Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

'nec Plancum prodere participem consiliorum.’ Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicae—nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatuque[*](peditatuque ed. R: peditatu codd.: del. Madvig) Gallorum—quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipse[*](ipseZZZ ille codd.: del. ed. Gryph.) huius belli feret principatum. quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.