Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

O praeclarum lucrum, cum te[*](cum te Ant. Augustinus: quo te btv: quo lucro te os) victore—quod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me ‘deceptos’ ait ‘isdem ornamentis’ Hirtium et Caesarem. quod, quaeso[*](quaeso Poggius: quasi D), adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me[*](patrem a me scripsi: patrem a me Caesarem os: Caesarem a me t: patrem Caesarem a me b) dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium[*](flamminium b: flamonium t: flamminia (-iã v) cett.: corr. Ferrarius) cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam:

'mihi quidem constat nec meam[*](nec meam bv: nec meam quidem ost) contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odivit[*](Pompeius odivit Pompeius odiũ ho: poneius vidi t: fort. sponte adivi) nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.’ omitto alia: fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarum[*](vastandarum bt: suis (suas s1) dandarum osv) diripiendarumque provinciarum? nam quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur?

'nec[*](nec o: ne cett.) Lepidi societatem violare, piissimi hominis.’ tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? id agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. nihil agis—quamquam adfirmare de altero difficile est—de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene sperabo, dum licebit. revocare te a furore[*](te a furore Poggius: a te furore (-em t) lot: furorem a te b) Lepidus voluit, non adiutor esse dementiae. tu porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis.

'nec Plancum prodere participem consiliorum.’ Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicae—nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatuque[*](peditatuque ed. R: peditatu codd.: del. Madvig) Gallorum—quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipse[*](ipseZZZ ille codd.: del. ed. Gryph.) huius belli feret principatum. quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.