Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
O praeclarum lucrum, cum te[*](cum te Ant. Augustinus: quo te btv: quo lucro te os) victore—quod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me ‘deceptos’ ait ‘isdem ornamentis’ Hirtium et Caesarem. quod, quaeso[*](quaeso Poggius: quasi D), adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me[*](patrem a me scripsi: patrem a me Caesarem os: Caesarem a me t: patrem Caesarem a me b) dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium[*](flamminium b: flamonium t: flamminia (-iã v) cett.: corr. Ferrarius) cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam:
'mihi quidem constat nec meam[*](nec meam bv: nec meam quidem ost) contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odivit[*](Pompeius odivit Pompeius odiũ ho: poneius vidi t: fort. sponte adivi) nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.’ omitto alia: fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarum[*](vastandarum bt: suis (suas s1) dandarum osv) diripiendarumque provinciarum? nam quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur?