Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
O praeclarum lucrum, cum te[*](cum te Ant. Augustinus: quo te btv: quo lucro te os) victore—quod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me ‘deceptos’ ait ‘isdem ornamentis’ Hirtium et Caesarem. quod, quaeso[*](quaeso Poggius: quasi D), adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me[*](patrem a me scripsi: patrem a me Caesarem os: Caesarem a me t: patrem Caesarem a me b) dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium[*](flamminium b: flamonium t: flamminia (-iã v) cett.: corr. Ferrarius) cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam: