Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

'securi percussos Petraeum[*](Petrum Haupt: Petrum codd.) et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.’ non laudavimus[*](laudavimus Lambinus: -amus codd.) quod ne audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. ‘Theopompum, nudum, vi[*](vi scripsi: ñ (om. o) codd.) expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis.’ Magnum crimen senatus! de Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? ‘Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.’ nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens[*](praesens b1: tibi add. post praes. b2otv, post respond. s) et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. ‘milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.’ scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant[*](nesciebant nec sciebant bt: ignorabant s) veterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non[*](non ... non op: an ... non bt: num ... an s: non ... an v) libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant.

O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! sed maximum crimen audite. ‘denique quid non aut probastis[*](probastis t: probavistis cett.) aut fecistis quod faciat[*](quod faciat os1: quid faciat s2tv: que faciat b), si reviviscat'—quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?’ O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati[*](imitati t: imitaturi cett.) sumus! ‘aut filius eius, si modo[*](modo t: domi (-o b) cett.) possit.’ poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. ‘postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.’ Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. ‘quid? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt.’ nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderint[*](oderint scripsi: ostenderint t: offenderint bsv: ostenderint quam oderint Lehmann: cum tantum studium consensumque ostenderint Halm: fort. cum ... offensionem ostenderint).

'quos iam[*](quos iam scripsi: quoniam (quẽ s1) codd:-atum Madving) vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturi[*](depravaturi scripsi: -ati (om. t) codd -atum Madvig).’ an[*](an itane Madvig) corrupti sunt quibus persuasum sit[*](sit est b2) foedissimum hostem iustissimo bello persequi? ‘at militibus inclusis opem fertis. nihil moror eos salvos esse et ire quo libet[*](libet (lu- o) si os: iubetis si (om. si t) cett.), si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit.’ quam benigne! denique[*](denique itaque Ferrarius: fort. ea denique) usi[*](usi sunt?? t) liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset.

'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. difficile est credere[*](credere del. Madvig), eos[*](eos cos s: esse cons. t: consules v (cf. viii. 20))que[*](-que addidi) qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare[*](putare del. Manutius (contra Priscian. K. iii. p. 70)) aliquid moderate aut humane esse facturos[*](esse facturos facturum Priscian.). vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.’ Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus—ita enim videtur Antonio—sibi parcere idem sentienti.

quid huic facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse[*](eadem ipse Garatoni: eademque codd.) inhiberet supplicia nobis? O[*](O t: om. cett.) conservandus civis cum tam pio iustoque foedere! is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam, aptissimam ad bellum renovandum instruendumque[*](instruendumque bo: -damque cett.) provinciam; ut alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset quam[*](quam scripsi: cum codd: tutum Müller) turpissimis rei publicae sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus vestigium. cavebat etiam L. Antonio, qui fuerat aequissimus agri privati et publici decempedator, Nucula et Lentone conlega.

'quam ob rem vos potius animadvertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius concurrere nos quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis.’ si esset iugulata, numquam exsurgeret[*](resurgeret v1): quod tibi tuisque contingat. ‘Vtrum’ inquit ‘elegantius.’ atqui hoc bello de elegantia quaeritur!

'et partibus[*](et partibus b2ov: partibusque b1t: et partibus q. (quid s2) s) utilius.’ partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. bellum contra patriam nefarium suscepisti; oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum; bellum contra te duo consules gerunt cumque eis pro praetore Caesar; cuncta contra te Italia armata est. istas tu partis potius quam a populo Romano defectionem vocas? potiusne[*](potiusne o: potius cett.: del. Ferrarius) Treboni mortem quam[*](quam an Ferrarius persequimur] persequi Ferrarius) Caesaris persequimur. Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella; Caesaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. sed videte quid moliatur. cum mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non eis solum qui illam rem gesserunt sed eis etiam si qui non moleste tulerunt.

'quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Caesarem gloriatus est.’ pergit in me[*](in me t: in mea cett.) maledicta dicere[*](dicere supplevi: iacere suppl. Halm), quasi vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. ego lanista? et quidem non insipiens: deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. ‘Vtri ceciderint,’ scribit ‘lucro nobis futurum.'

O praeclarum lucrum, cum te[*](cum te Ant. Augustinus: quo te btv: quo lucro te os) victore—quod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me ‘deceptos’ ait ‘isdem ornamentis’ Hirtium et Caesarem. quod, quaeso[*](quaeso Poggius: quasi D), adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me[*](patrem a me scripsi: patrem a me Caesarem os: Caesarem a me t: patrem Caesarem a me b) dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium[*](flamminium b: flamonium t: flamminia (-iã v) cett.: corr. Ferrarius) cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam:

'mihi quidem constat nec meam[*](nec meam bv: nec meam quidem ost) contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odivit[*](Pompeius odivit Pompeius odiũ ho: poneius vidi t: fort. sponte adivi) nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.’ omitto alia: fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarum[*](vastandarum bt: suis (suas s1) dandarum osv) diripiendarumque provinciarum? nam quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur?

'nec[*](nec o: ne cett.) Lepidi societatem violare, piissimi hominis.’ tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? id agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. nihil agis—quamquam adfirmare de altero difficile est—de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene sperabo, dum licebit. revocare te a furore[*](te a furore Poggius: a te furore (-em t) lot: furorem a te b) Lepidus voluit, non adiutor esse dementiae. tu porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis.

'nec Plancum prodere participem consiliorum.’ Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicae—nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatuque[*](peditatuque ed. R: peditatu codd.: del. Madvig) Gallorum—quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipse[*](ipseZZZ ille codd.: del. ed. Gryph.) huius belli feret principatum. quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.

sed iam se conligit et ad extremum incipit philosophari: ‘si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. sin autem me aliud fatum[*](me aliud fatum bosv et Nonius p. 349: me aliud aut fatum t) manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum. namque si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.’ praecipias licet gaudia: non enim tibi cum Pompeianis, sed cum universa re publica bellum est. omnes te di homines, summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi servi oderunt. sensimus hoc nuper falso nuntio; vero prope diem sentiemus. quae si tecum ipse recolueris[*](recolueris b: recolis osv: coleris t), aequiore animo et maiore consolatione moriere.

'denique summa iudici mei spectat huc ut meorum iniurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati sunt[*](sint codd. Ferrarii) una nobiscum Caesaris mortem.’ hac Antoni sententia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam consules putatis quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? quid de Pansa et Hirtio loquor[*](loquor Poggius: loquar codd.)? Caesar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere quin D. Bruti sanguine poenas patrias persequatur? itaque fecerunt ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. quo maior adulescens Caesar, maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et[*](et om. os: sed Halm) intellegit maximam pietatem conservatione patriae contineri.