Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

'securi percussos Petraeum[*](Petrum Haupt: Petrum codd.) et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.’ non laudavimus[*](laudavimus Lambinus: -amus codd.) quod ne audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. ‘Theopompum, nudum, vi[*](vi scripsi: ñ (om. o) codd.) expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis.’ Magnum crimen senatus! de Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? ‘Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.’ nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens[*](praesens b1: tibi add. post praes. b2otv, post respond. s) et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. ‘milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.’ scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant[*](nesciebant nec sciebant bt: ignorabant s) veterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non[*](non ... non op: an ... non bt: num ... an s: non ... an v) libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant.

O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! sed maximum crimen audite. ‘denique quid non aut probastis[*](probastis t: probavistis cett.) aut fecistis quod faciat[*](quod faciat os1: quid faciat s2tv: que faciat b), si reviviscat'—quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?’ O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati[*](imitati t: imitaturi cett.) sumus! ‘aut filius eius, si modo[*](modo t: domi (-o b) cett.) possit.’ poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. ‘postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.’ Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. ‘quid? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt.’ nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderint[*](oderint scripsi: ostenderint t: offenderint bsv: ostenderint quam oderint Lehmann: cum tantum studium consensumque ostenderint Halm: fort. cum ... offensionem ostenderint).

'quos iam[*](quos iam scripsi: quoniam (quẽ s1) codd:-atum Madving) vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturi[*](depravaturi scripsi: -ati (om. t) codd -atum Madvig).’ an[*](an itane Madvig) corrupti sunt quibus persuasum sit[*](sit est b2) foedissimum hostem iustissimo bello persequi? ‘at militibus inclusis opem fertis. nihil moror eos salvos esse et ire quo libet[*](libet (lu- o) si os: iubetis si (om. si t) cett.), si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit.’ quam benigne! denique[*](denique itaque Ferrarius: fort. ea denique) usi[*](usi sunt?? t) liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset.

'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. difficile est credere[*](credere del. Madvig), eos[*](eos cos s: esse cons. t: consules v (cf. viii. 20))que[*](-que addidi) qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare[*](putare del. Manutius (contra Priscian. K. iii. p. 70)) aliquid moderate aut humane esse facturos[*](esse facturos facturum Priscian.). vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.’ Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus—ita enim videtur Antonio—sibi parcere idem sentienti.

quid huic facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse[*](eadem ipse Garatoni: eademque codd.) inhiberet supplicia nobis? O[*](O t: om. cett.) conservandus civis cum tam pio iustoque foedere! is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam, aptissimam ad bellum renovandum instruendumque[*](instruendumque bo: -damque cett.) provinciam; ut alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset quam[*](quam scripsi: cum codd: tutum Müller) turpissimis rei publicae sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus vestigium. cavebat etiam L. Antonio, qui fuerat aequissimus agri privati et publici decempedator, Nucula et Lentone conlega.

'quam ob rem vos potius animadvertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius concurrere nos quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis.’ si esset iugulata, numquam exsurgeret[*](resurgeret v1): quod tibi tuisque contingat. ‘Vtrum’ inquit ‘elegantius.’ atqui hoc bello de elegantia quaeritur!