Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

si enim ille patriae parens, ut tu appellas—ego quid sentiam videro— cur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? ‘id agere ut iure deminutus[*](deminutus scripsi: damnatus codd.) sit Dolabella?’ turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! ‘et ut venefica haec liberetur obsidione?’ veneficam audes appellare eum virum qui tuis veneficiis remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. recesseris: undique omnes insequentur; manseris: haerebis. nimirum recte veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. ‘Vt quam potentissimus sit Cassius atque Brutus!'

putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. cur autem nolint[*](nolint Manutius: nolit n2: nolim cett.) potentis esse non modo optimos et nobilissimos viros sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? ‘nimirum eodem modo haec aspicitis ut priora.’ quae tandem? ‘castra Pompei senatum appellatis[*](appellabatis mg. Crat.).’ an vero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evolsus[*](evulsus t: avulsus bv: vulsus ns: revulsus Poggius); duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros— nos enim Caesaris beneficia defendimus—praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum[*](fraud. cred. del. Rau) Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius[*](diruptus aere Q. Reid: dirutus diviciisque n2: diruptus divitique (b ex corr.) bn1tv: diruptus dirutusque s: diruptus dirutusque Q. Poggius), columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem[*](quem ed. Ascens. (3): que quem b: que t: quos cett.) Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis[*](a servis publicis Ferrarius: a sui publicis t: a suis publice cett.); vii virales Lento, Nucula; tum deliciae atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni[*](tribuni Ferrarius: -nicii codd.) primum duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen inscripsit qua[*](qua Rau: qui codd.), cum prodere imperatorem suum non potuisset[*](potuit s), reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem.

sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. quo scelere damnatus in eam urbem rediit[*](rediit Poggius: redit codd.) armis, unde[*](unde s: ex qua cett.) excesserat legibus. sed hoc ei commune cum pluribus sui similibus[*](sui similibus Zielinski: dissimilibus s: dissimillimis cett.). illud tamen non verum[*](non verum Zumpt: verum codd.: mirum Klotz) in hoc Planco quod[*](in hoc Planco quod scripsi: quod in hoc Planco codd.) proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. fracta sunt et vivit. hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum. est etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis[*](Deciis del. Bardili); itaque Caesaris munera arrosit[*](munera arrosit scripsi: munera rosit b (malo numero): numerose sit cett.): Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem numquam videramus?

est quidem[*](quidam quidam b: ibidem Madvig) alter Saserna: sed omnes tamen[*](tamen del. Rau) tantam habent similitudinem inter se ut in eorum praenominibus errem. nec vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. est etiam Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se[*](a sese Garatoni). apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit calceos; pater conscriptus repente factus est. non[*](non om. t) novi Sex. Albesium[*](Albesium bt: Albedium nsv), sed tamen neminem tam maledicum offendi qui illum negaret dignum[*](indignum b) Antoni senatu. arbitror me aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia.

sed quantum praesidi fuerit in ceteris, hinc intellegi potest quod ego unus relictus ex[*](ex t: e cett.) multis contudi et fregi adiuvantibus vobis exsultantis praedonis audaciam. quod si non fortuna nobis modo[*](si non ... modo t: si ... modo non n2: si non ... bn1s) eripuisset Ser. Sulpicium eiusque conlegam ante, M.[*](M. suppl. Naugerius (2)) Marcellum—quos civis, quos viros!—si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia[*](Italiahic deficit n) eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, si M.[*](M. suppl. Klotz) Bibulum cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum, si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus.

Vtrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei vivere Antonium[*](Antonium (-ius t) del. Jordan)? qui vero praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium virtute[*](virtute s2: viri ute t: vir vite bs1v) princeps. quid reliquos clarissimos viros commemorem? Nostis omnis. magis vereor ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt. nunc reliqua attendite. 'victum Ciceronem ducem habuistis.’ eo libentius ‘ducem’ audio quod certe ille dicit invitus; nam de victo nihil laboro. fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere. ‘Macedoniam munitis exercitibus.’ et quidem[*](et quidem b: equidem cett.) fratri tuo qui a vobis nihil degenerat extorsimus. ‘Africam commisistis Varo bis capto.’ hic cum Gaio fratre putat se[*](fort. se putat (clausulae gratia)) litigare. ‘in Syriam Cassium misistis.’ non igitur sentis huic causae[*](huic causae btv: in hac causa o) orbem terrae patere[*](patere cod. Vrsini: parere s: favere b: om. otv), te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non habere? ‘Cascam tribunatum gerere passi estis.’ quid ergo?

ut Marullum, ut Caesetium[*](Caesetium Ferrarius: caes etium t: caes. etiam cett.) a re publica removeremus[*](moveremus b1: moremus t) eum per quem ut neque idem hoc[*](idem hoc osv: idem b: hoc ẽ t: hoc idem Halm) posthac neque multa eius modi accidere possent consecuti sumus? ‘vectigalia Iuliana Lupercis ademistis.’ Lupercorum mentionem facere audet? neque illius diei memoriam perhorrescit quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? ‘veteranorum colonias, deductas lege[*](lege s, ed. R: lege et bot) senatus consulto sustulistis.’ nos sustulimus an contra lege comitiis centuriatis lata[*](lege .... lata Ferrarius: legem ... lata t: legem ... lates losv: legem ... latam b) sanximus? vide ne tu veteranos, etiam[*](etiam scripsi: tamen codd.: sed tamen Madvig) eos qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris ex quo ipsi iam sentiunt se numquam exituros.

'Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos pollicemini.’ nihil disputo de iure belli—magis facilis disputatio est quam necessaria— illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam[*](quam o: q. t: q. v: quis s: qui b) sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. 'neminem Pompeianum qui vivat teneri lege Hirtia dictitatis[*](teneri ... dictitatis Orelli: tenere (-i t) ... dignitatis (-tes osv) codd.).’ quis, quaeso[*](quis quaeso cod. Vrsini: quis (-ui osv quasi codd.), iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos de quibus lata est paenitere. omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. ‘Apuleiana pecunia Brutum subornastis.’ quid? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset.