Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

si enim ille patriae parens, ut tu appellas—ego quid sentiam videro— cur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? ‘id agere ut iure deminutus[*](deminutus scripsi: damnatus codd.) sit Dolabella?’ turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! ‘et ut venefica haec liberetur obsidione?’ veneficam audes appellare eum virum qui tuis veneficiis remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. recesseris: undique omnes insequentur; manseris: haerebis. nimirum recte veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. ‘Vt quam potentissimus sit Cassius atque Brutus!'

putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. cur autem nolint[*](nolint Manutius: nolit n2: nolim cett.) potentis esse non modo optimos et nobilissimos viros sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? ‘nimirum eodem modo haec aspicitis ut priora.’ quae tandem? ‘castra Pompei senatum appellatis[*](appellabatis mg. Crat.).’ an vero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evolsus[*](evulsus t: avulsus bv: vulsus ns: revulsus Poggius); duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros— nos enim Caesaris beneficia defendimus—praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum[*](fraud. cred. del. Rau) Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius[*](diruptus aere Q. Reid: dirutus diviciisque n2: diruptus divitique (b ex corr.) bn1tv: diruptus dirutusque s: diruptus dirutusque Q. Poggius), columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem[*](quem ed. Ascens. (3): que quem b: que t: quos cett.) Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis[*](a servis publicis Ferrarius: a sui publicis t: a suis publice cett.); vii virales Lento, Nucula; tum deliciae atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni[*](tribuni Ferrarius: -nicii codd.) primum duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen inscripsit qua[*](qua Rau: qui codd.), cum prodere imperatorem suum non potuisset[*](potuit s), reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem.

sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. quo scelere damnatus in eam urbem rediit[*](rediit Poggius: redit codd.) armis, unde[*](unde s: ex qua cett.) excesserat legibus. sed hoc ei commune cum pluribus sui similibus[*](sui similibus Zielinski: dissimilibus s: dissimillimis cett.). illud tamen non verum[*](non verum Zumpt: verum codd.: mirum Klotz) in hoc Planco quod[*](in hoc Planco quod scripsi: quod in hoc Planco codd.) proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. fracta sunt et vivit. hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum. est etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis[*](Deciis del. Bardili); itaque Caesaris munera arrosit[*](munera arrosit scripsi: munera rosit b (malo numero): numerose sit cett.): Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem numquam videramus?

est quidem[*](quidam quidam b: ibidem Madvig) alter Saserna: sed omnes tamen[*](tamen del. Rau) tantam habent similitudinem inter se ut in eorum praenominibus errem. nec vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. est etiam Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se[*](a sese Garatoni). apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit calceos; pater conscriptus repente factus est. non[*](non om. t) novi Sex. Albesium[*](Albesium bt: Albedium nsv), sed tamen neminem tam maledicum offendi qui illum negaret dignum[*](indignum b) Antoni senatu. arbitror me aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia.