Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; vidit[*](vidit om. t) quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens[*](ponens t) Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere[*](abstinere np: se ante abstin. add. bs, post si t) potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros[*](in ceteros del. Pluygers) exstitit.
qua enim in[*](in p, om. cett.) barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. hoc archipirata—quid enim dicam tyranno?—haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. prorupit subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum oppidum nunc municipum[*](municipum cod. P. Laeti: municipium cett.) honestissimorum, quondam colonorum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit; Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat! quo tempore di ipsi immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt.
Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem tamen[*](tamen b (e coll. mea) p: tum nst) ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceret[*](diceret ns: in eum diceret bt: ediceret Pluygers) in sanctissimum adulescentem[*](in sanctissimum adulescentem del. Halm), ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata[*](delata tvp: delata bn: perfecta perlata s) quam scripta sunt[*](eoque ... scripta sunt post paludatus hab. codd., huc transposui). rediit ad milites; ibi[*](ibi bnv: ubi st) pestifera illa Tiburi[*](Tibure Muretus) contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente—nam[*](nam iam Faernus) Martiam legionem Albae consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius. quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non viis, sed tramitibus paludatus.
ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat[*](potuerat b), eique in Galliam penetranti D. se[*](fort se D. (cf. iv. 16)) Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me— testor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesident—invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum et[*](latronum et Halm: -nes m bt: -nem M. Antonium n2: -nes M Antonii n1sv (latronum gladiatorem ducem Müller)) gladiatorum ducem.