Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; vidit[*](vidit om. t) quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens[*](ponens t) Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere[*](abstinere np: se ante abstin. add. bs, post si t) potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros[*](in ceteros del. Pluygers) exstitit.
qua enim in[*](in p, om. cett.) barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. hoc archipirata—quid enim dicam tyranno?—haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. prorupit subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum oppidum nunc municipum[*](municipum cod. P. Laeti: municipium cett.) honestissimorum, quondam colonorum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit; Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat! quo tempore di ipsi immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt.