Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
si[*](si nsv: sive t: sine b) enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque universae rei publicae esse, non suum. at uti[*](uti b1n2: ubi cett.) potest pro suo. quid tum? omniane bonis viris quae facere possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis vituperandum quam id facere quod non liceat? licet[*](licet bn2: liceat cett.) autem nemini contra patriam ducere exercitum; si quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. tibi enim exercitum, Lepide, tam quam[*](tamquam codd.: corr. Halm) maioribus tuis patria pro se dedit. hoc tu arcebis hostem, finis imperi propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit.
haec si cogitas, es[*](cogitas es b: cogitasses cett.:) M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle videare. quod si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc ipsum non sit necesse. quamquam enim est tanta in te auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortior[*](fortior bn: om. cett.). incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstingui[*](restingui Ursinus); odimus[*](odimus om. b1), irati pugnamus, extorqueri manibus[*](e manibus Halm) arma non possunt; receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus[*](possemus t); speramus optima, pati vel difficillima malumus quam servire.
Caesar confecit[*](confecit Poggius: conficit D) invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus?
at periculum est ne opprimamur. non metuo ne is qui suis amplissimis fortunis nisi nobis[*](nobis bonis vp) salvis frui non potest prodat salutem suam. bonos civis primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. sed in eis qui fortunati sunt magis id apparet.
quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; vidit[*](vidit om. t) quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens[*](ponens t) Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere[*](abstinere np: se ante abstin. add. bs, post si t) potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros[*](in ceteros del. Pluygers) exstitit.
qua enim in[*](in p, om. cett.) barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. hoc archipirata—quid enim dicam tyranno?—haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. prorupit subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum oppidum nunc municipum[*](municipum cod. P. Laeti: municipium cett.) honestissimorum, quondam colonorum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit; Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat! quo tempore di ipsi immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt.