Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne condicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restingueret. dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum[*](cum tum V: tamen b) iucunda tum salutaris. nam nec privatos focos nec publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. itaque sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui[*](qui V1: quis V2D) alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico.
nam quid ego de proximo dicam cuius acta defendimus, auctorem[*](auctorem V: cum auctorem D: actorem cod. Amst., ed. Campani (cf. ii. 96) fatemur Vt: fateamur cett.) ipsum iure caesum fatemur? nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit. sed hoc primum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile[*](expiabile D), in quo pactio pacis lex sit servitutis. pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabat[*](sive simulabat om. D), non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset[*](hominum ... potuisset om. V1). proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset[*](dimisisset D), et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset. hoc vero quid est? cum Antoniis pax potest esse? cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula, Munatio[*](Munatio Vn2s: T. Mun. bn1tv), Lentone, Saxa? exempli causa paucos nominavi: genus infinitum immanitatemque ipsi cernitis reliquorum[*](reliquorum V: belli quorum D (cf. § 47)).
addite illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones[*](Poliones D); addite Antoni conlusores et sodalis, Eutrapelum, Melam, Pontium[*](Pontium om. V), Caelium, Crassicium, Tironem, mustelam, Petusium[*](Petusium V: pestutum t: peditum cett.): comitatum relinquo[*](reliquos omitto (nomino v) duces.), duces nomino. huc[*](Huc nstv) accedunt alaudae ceterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis, fortunas nostras concupiverunt.
O fidam dexteram Antoni qua ille plurimos civis trucidavit, o ratum religiosumque foedus quod cum Antoniis[*](cum Antoniis (-aniis t) bt: cum Antonio V: can l: cum ns: cum his v) fecerimus! hoc si Marcus violare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. illis locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi[*](urbi ipsi D) locus non erit. Ora vobis eorum ponite[*](vobis eorum ponite V: vobis ponite eorum p. c. (sine p. c. b) bns: eorum p. c. ponite vobis t) ante oculos et maxime Antoniorum; incessum, aspectum, voltum, spiritum, latera tegentis alios, alios praegredientis amicos. quem vini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque verborum! Nisi forte eos pax ipsa leniet maximeque, cum in hunc ordinem venerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nostrum.