Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

Fufi capti sumus: ‘ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate[*](potestate v: potestatem cett.) futurum se dixerit?’ durum videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. recedit[*](recedet tv) igitur a Mutina? ‘nescio.’ paret senatui? ‘credo,’ inquit Calenus ‘sed ita ut teneat dignitatem.’ valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquam—sed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. at non est integrum: constituta legatio est.

quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore[*](in errore perseverare tv). posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. ‘maestam’ inquit ‘domum offendi, coniugem, liberos. admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.’ nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimis[*](severissimis Gulielmius: verissimis codd.) gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius.

ad eum ire te legatum quis non miraretur[*](miretur s, ut voluit Ernesti)? de me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. nos reprehendimur soli? quid? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? quid egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Vnde autem ista suspicio est? ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos.

quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. optimus est portus paenitenti mutatio consili. quid enim potest, per deos immortalis! rei publicae prodesse nostra legatio? prodesse dico? quid si etiam obfutura est? obfutura? quid si iam nocuit atque obfuit? an vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam ac debilitatam[*](debilitatam s2v: delibatam cett.) putatis legatione pacis audita? quid municipia censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarserat[*](exarserit t)? an non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. illi[*](illi, illi bv), inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius.

quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? quis est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? ipsa illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum[*](pulcherrimum Martium add. codd., del. Manutius) nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. senatum enim secuta non arbitrabitur se graviore[*](graviori ns) odio debere esse in Antonium quam senatum. pudet huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet[*](sistet Gulielmius) certe.

quid[*](quis s) enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare? quid autem hoc iniustius quam nos inscientibus eis qui bellum gerunt de pace decernere? nec solum inscientibus sed etiam invitis? an vos A. Hirtium, praeclarissimum consulem, C. Caesarem[*](et C. Muretus), deorum beneficio natum ad haec tempora, quorum epistulas spem victoriae declarantis in manu teneo, pacem velle censetis? vincere illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen non pactione, sed victoria concupiverunt. quid? Galliam quo tandem animo hanc rem audituram putatis? illa enim huius belli propulsandi, administrandi, sustinendi principatum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam imperium, secuta armis, viris, pecunia belli principia firmavit; eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit; exhauritur, vastatur, uritur: omnis[*](uritur, omnis s, Ferrarius: uritur omnis. n, ed. R) aequo animo belli patitur iniurias[*](iniurias Ferrarius: iniuriam codd.), dum modo repellat periculum servitutis.

et ut omittam reliquas partis Galliae—nam sunt omnes pares— Patavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros duces adiuverunt. fecerunt idem reliqui qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est communicata cum eis[*](iis ns, Halm: is t: his b) re publica fidelis esse[*](esse Poggius: om. D), qui etiam expertes eius fidem suam semper praestiterunt. his igitur omnibus victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est desperationem victoriae?