Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
possumne igitur satis videri cautus, satis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso[*](tam periculoso t) commisero? gloriam in morte debent ei qui in re publica versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vituperationem relinquere. quis bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et civis et viri? at sunt[*](at sunt n: adsunt s: assunt btv) qui dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda. quis enim audeat luci[*](luci bn1 (-e n2) s2v: duce s1: om. t), quis in militari via, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? haec neque hoc tempore neque in me valent.
non modo enim poenam non extimescet[*](extimescit codd.: corr. Naugerius (1)) qui mihi vim attulerit sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus et praemia. haec ego in urbe provideo[*](provideo providero b: praevideo cett.): facilis est circumspectus unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. num idem in Appennini tramitibus facere[*](facere om. t) potero? in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis legationis attendere. sed effugi insidias, perrupi Appenninum: nempe in Antoni congressum conloquiumque veniendum est. quinam locus capietur? si extra castra, ceteri viderint: ego me vix tuto[*](me vix tuto (tutum Halm) futurum Müller ex Halmii coni.: me vi ac toto futurum t: mortem actutum (acutum b: actuum n1) futuram bnv) futurum puto. Novi hominis furorem, novi effrenatam violentiam. cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus atque impias abstinebit.
memini conloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibus[*](dissidentibus t: dissentientibus bnv) civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra conlocutus est: quo[*](quo btv: quod ns) quidem die[*](die supplevi (tempore suppl. Ernesti)) memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. quem cum Scato salutasset, ‘quem te appellem?’ inquit. at ille ‘voluntate hospitem, necessitate hostem.’ erat in illo conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iure[*](de iure t: et de iure cett) civitatis leges inter se et condiciones[*](leges inter se et condiciones Garatoni: legis inter se condiciones codd.) contulerunt. non tenuit omnino conloquium illud fidem: a vi tamen periculoque afuit. possumusne igitur in Antoni latrocinio aeque esse tuti[*](tuti b: ut hi v: uti t: ut s1: si hic s2: sic n)? non possumus; aut, si ceteri possunt, me posse diffido.
quod si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? in nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. ergo erimus in castris, meaque[*](mea quidem Halm) ad omnia postulata una sententia; quam cum hic vobis audientibus dixero, isse[*](isse scripsi: isse et codd. (cf. ii. 78, 89)), redisse me putatote: legationem confecero[*](confecero b: confero cett.). omnia ad senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. neque enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. quae cum agam in consilio non nullis[*](non nullis Poggius: ñulis ns: nullis btv), ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet?
facite hoc meum consilium legiones novas non improbare; nam Martiam et quartam nihil cogitantis[*](cogitantis Madvig: cogitatis t: cogitetis cett.) praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certo[*](certo Orelli: certe codd.) scio: quid? veteranos non veremur—nam timeri se ne ipsi quidem volunt—quonam modo accipiant[*](quonam modo accipiant t: sed quo. m. accipient (-ant v) cett.) severitatem meam? multa enim falsa de me audierunt; multa ad eos improbi detulerunt[*](improvide detulerunt D: corr. Poggius), quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes.
Horum ego cogitationem non vereor; impetum pertimesco. haec quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? cum enim et vestram auctoritatem meo more[*](meo more meo me more t: et meo me more nsv: more meo b) defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui invident extimescendi. custodiatur igitur vita rei publicae mea[*](rei p. (r. p.) mea t: r. p. eaque b: mea r. p. eaque ns), quoad vel dignitas vel natura patietur, patriae reservetur, mors aut[*](aut (post mors) p, Faernus: autem cett.) necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. haec cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. omnino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non periculo meo[*](meo periculo t), sed utilitate rei publicae metiar. de qua mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum quod maxime interesse rei publicae iudicaro.
A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne condicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restingueret. dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum[*](cum tum V: tamen b) iucunda tum salutaris. nam nec privatos focos nec publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. itaque sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui[*](qui V1: quis V2D) alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico.