Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

nunc, quaeso, attendite num aberret a[*](a del. Madvig) coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni vii viralis auctoritas? nobiscum nec animo certe est nec corpore[*](in litt. corpo def. V usque ad finem orationis (cf. ad xi. 17)). si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. quis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum? dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. possum Cassiam vitare, tenere[*](tenere d, ed. R: et t: om. bnsv: fort. sequi ante quid si supplendum) Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, poterone Ariminum tuto accedere? restat Aurelia. hic quidem etiam praesidia habeo[*](habebo b); possessiones enim sunt P. Clodi. tota familia occurret; hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam.

hisce ego viis me committam qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer, ire non sum ausus? domesticis me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. itaque in urbe maneo[*](maneo om. d, Naugerius (1)), si[*](si bv: sisi t: si sic ns) licebit, manebo. haec mea sedes est, haec vigilia, haec custodia, hoc praesidium stativum. teneant alii castra, gerant res[*](gerant res Orelli: regna tres t: regna res cett.: regant res Schütz) bellicas; occiderint[*](occiderint scripsi: oderint codd.: fuderint Faernus) hostem; nam hoc caput est; nos, ut dicimus[*](didicimus Gruterus) semperque fecimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. neque vero recuso munus hoc: quamquam populum Romanum video pro me recusare. nemo me minus timidus, nemo tamen[*](nemo tamen Halm: nemotã t: nemo cett.) cautior. res declarat. vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt. itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunt: me salvum adhuc res publica conservavit sibi. timide hoc dicam; scio enim quidvis homini accidere posse—verum tamen semel circumsessus[*](circumsessus -cisses t: -saeptus Faernus) lectis valentissimorum hominum viribus cecidi sciens ut honestissime possem exsurgere.