Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
proficiscantur legati optimis ominibus[*](ominibus bn2s2v: hominibus Vn1s1: omnibus t), sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. parcite oculis saltem meis et aliquam veniam iusto dolori date. quo enim aspectu videre potero—omitto[*](omitto Vb: mitto cett.) hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est—sed[*](sed (-t V2) V2b: et V1: om. cett.) quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones? adeone me ferreum putatis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bona[*](de meis bonis D) donare se dixit Petusio[*](Petusio Müller (cf. xiii. 3): petissio V: pisidio t: pitisio b: praesidio ln) Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec Antoniana saxa proiectus est.
an L. Antonium aspicere potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem. atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram[*](ipsum credituram V: ipsum crediturum b) putavit. non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo[*](duo Vt: duos cett. (ita mox)) praetores[*](praetores non tr. pl. add. codd., del. Garatoni (cf. xiii. 26)), non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. Plancum[*](T. om. D). non possum animo aequo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit fastidio meo, sed caritate rei publicae.
sed vincam animum mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero[*](potero tv) frangere, occultabo. quid? vitae censetisne, patres conscripti, habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. is enim sum[*](sum V: est bnsv: om. t), nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis, sententiis, periculis etiam[*](etiam Vt: etiam perfecerit cett.) quae plurima adii[*](adii om. D) propter acerbissimum omnium in me odium impiorum perfecerim[*](perfecerim V: permefecerim t: pertulerim cett.) ut non obstarem[*](obstarem Vtv: -rent bn) rei publicae, ne quid adrogantius videar dicere.
quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis? hic cum essem in urbe ac domi, tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt: quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendas[*](pertimescendas D)? tres viae sunt ad Mutinam—quo festinat animus ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim, cum omnes actiones horum mensum[*](horum mensum Muretus: horum mensunusum V: honorum D), omnes sententiae meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum[*](exitum Manutius: exitus codd. (exitum q. m. f. p. exitus ns)). tres ergo, ut dixi, viae: a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia.