Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quid si ne[*](ne b: non cett.) potest quidem ulla esse pax? quae enim est condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil concedi potest? multis rebus a nobis est[*](est om. tv) invitatus ad pacem Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. denuntiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: oppugnavit etiam vehementius. et ad eum legatos de pace mittemus qui pacis nuntios repudiavit? verecundioremne coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum? atqui tum ea petebat quae videbantur[*](videbantur om. tv) improba omnino sed tamen aliquo modo posse concedi; nondum erat vestris tam gravibus[*](gravibus b1: gravissimis cett.) tamque multis iudiciis ignominiisque concisus[*](conscissus v): nunc ea petit quae dare nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos confiteri.

senatus consulta falsa delata ab eo iudicavimus: num ea vera possumus iudicare[*](-sumus iudicarehic rursus incipit V (cf. ad xi. 17))? leges statuimus per vim et contra auspicia latas eisque nec populum nec plebem teneri: num eas restitui posse censetis? sestertium septiens miliens avertisse Antonium pecuniae publicae iudicavistis: num fraude poterit carere peculatus? immunitates ab eo civitatibus[*](civitates D), sacerdotia, regna venierunt: num figentur rursus eae tabulae quas vos decretis vestris refixistis? quod si ea quae decrevimus obruere volumus[*](volumus om. V1), num etiam memoriam rerum delere possumus? quando enim obliviscetur ulla posteritas cuius scelere in hac vestitus foeditate fuerimus? Vt centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis eluatur[*](eluatur bn2: elevatur V: eluitur n1stv), num elui[*](elui V: ęui t: eius cett.) praedicatio crudelitatis potest? Vt media praeteream, quae vetustas tollet operum circum[*](circa D) Mutinam taetra monumenta[*](munimenta D), sceleris indicia latrocinique vestigia?

huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habemus, per deos immortalis! quod remittamus? an Galliam ultimam et exercitum? quid est aliud non pacem facere, sed differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere etiam victoriam? an ille non vicerit, si[*](si om. V) quacumque condicione in hanc urbem cum suis venerit? armis[*](armis venerit D) nunc omnia tenemus; auctoritate valemus plurimum; absunt tot perditi cives, nefarium secuti ducem; tamen eorum ora sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre non possumus. quid censetis, cum tot uno tempore inruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne nos nostris consiliis victos in perpetuum fore?

ponite ante oculos M. Antonium consularem; sperantem consulatum Lucium adiungite; supplete ceteros neque nostri ordinis solum honores et imperia meditantis: nolite ne Tirones quidem Numisios et[*](Numisios et Faernus: numisioste V: nũmisios et nt: nonmusios sed s: nomisios b) mustelas Seios[*](Seios V1bt: Seiosve cett.) contemnere. cum eis facta pax non erit pax, sed pactio servitutis. L. Pisonis, amplissimi viri, praeclara vox a te non solum in hoc ordine, Pansa, sed etiam in contione iure laudata est. excessurum se ex Italia dixit, deos penatis et sedes patrias relicturum, si—quod di omen averterint[*](averterint Faernus: averterit V: averterent bv: avertent t: avertant ns)!—rem publicam oppressisset Antonius.