Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

ponite igitur ante oculos, patres conscripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos[*](nostros animos V, Servius ad Aen. ii. 407: animos nostros (uestros s) D) necessariam: nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret quam quae res esset audisset; furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla[*](vincula D), verbera, eculeum, tortorem carnificemque[*](carnificem tortoremque D) Samiarium: quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. est enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit[*](si evenerit del. Ernesti (tuetur numerus)). maioris omnino est consili providere ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre[*](ferre si evenerit add. codd.: ego delevi).

ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis—quamquam eius numquam particeps fuit[*](fuit cod. Barbadorii: fuerit VD)—ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit[*](exacuerit D) non solum in vivo, sed etiam in mortuo; atque in eius corpore lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paverit[*](paverit Ferrarius: pavit codd.: fort. mortuo: itaque ... pavit (cf. Zielinski, p. 215)) suos.

O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserrimum esse voluisti! ‘dolores Trebonius pertulit magnos.’ multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. ‘longus fuit dolor.’ bidui, at compluribus annorum saepe multorum. nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta[*](torm. quam interdum cruciamenta D) morborum.

Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. nam quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipiuntur animo quam illa quae corpore. miserior igitur qui suscipit[*](suscepit V) in se scelus quam is qui[*](is qui D: si ui V: si qui P. R. Müller) alterius facinus subire cogitur. cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem a Carthaginiensibus[*](Kartaginiensibus V) Regulus. qua re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? an vero hoc conferendum est aut[*](aut V: an D) dubitandum uter miserior sit[*](sit om. D), isne[*](isne D: nonne V) cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit[*](ulcisci cupit Ferrarius: ulcis cupit V1: ulcis cupitur V2: ulciscitur D), an is qui cunctis senatus sententiis[*](cuncti senatus sententia D) hostis est iudicatus? nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? alteri[*](alterius D) a puero[*](a puero om. D) pro deliciis[*](deliciis V: dilectis D) crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo.

et hic, di immortales! aliquando fuit meus. occulta enim erant vitia non inquirenti. neque nunc fortasse[*](fortasse om. Cus.) alienus ab eo essem, nisi ille nobis[*](nobis Halm: bonis V, Cus.: vobis D), nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium.

etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. primum Lucium[*](L. om. D) fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in[*](cuius ... in om. V) cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere?