Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
ego autem —dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio—non tam veteranos metuendos[*](intuendos Poggius) nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. nihil enim semper floret; aetas succedit aetati: diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. fruantur illi suis[*](illi suis ed. Gryph. (1550): illi sues t: illis vel ns: illis b), persolvantur his quae spopondimus. id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare.
quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.
etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiamini[*](assentiabamini t), consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. nam cum duo consulares spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius volnus quod nobis ignotum esset videbantur. apud alterum uxor, liberi; alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio.
hi subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, non sine causa videbantur. accessit consul hortator. at qui consul! si prudentiam quaerimus, qui minime falli posset; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedente[*](cum cedente Jeep: concedente (-i b) bt: cedente n1sv: cedente hoste n2) atque victo; si magnitudinem animi, qui praeferret mortem servituti. vos autem, patres conscripti, non tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallent[*](appellare mallent n, ut correxit Scala: appellarem (-ent b) alieni rell.) de imponendis, non accipiendis legibus cogitare. auxerat autem meam quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, lamentari uxorem[*](post uxorem lacunam statuit Ernesti). hic etiam fautores Antoni quorum in voltu habitant oculi mei tristiores videbam.
quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio? negat Piso scire se, negat audisse quicquam; negat Calenus rem ullam novam adlatam esse. atque id nunc negant, postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est? decepti[*](decepti, decepti bv), inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. quod videbam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxerat[*](praestrinxerat st (-ant t): perstrinx. bnv) aciem animi D. Bruti salus. quod si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. atque[*](atqui Naugerius (2)) hac voce Q.
Fufi capti sumus: ‘ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate[*](potestate v: potestatem cett.) futurum se dixerit?’ durum videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. recedit[*](recedet tv) igitur a Mutina? ‘nescio.’ paret senatui? ‘credo,’ inquit Calenus ‘sed ita ut teneat dignitatem.’ valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquam—sed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. at non est integrum: constituta legatio est.
quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore[*](in errore perseverare tv). posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. ‘maestam’ inquit ‘domum offendi, coniugem, liberos. admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.’ nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimis[*](severissimis Gulielmius: verissimis codd.) gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius.
ad eum ire te legatum quis non miraretur[*](miretur s, ut voluit Ernesti)? de me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. nos reprehendimur soli? quid? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? quid egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Vnde autem ista suspicio est? ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos.