Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
illa vero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. dicam cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus[*](consulibus om. D) sit videte. cum consul designatus obsideatur, cum in eo[*](cum in eo V: in eo t: in eoque bns) liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus quo bello de dignitate, de libertate[*](de libertate V: libertate D), de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur?
at vero ita decernunt ‘ut liberato Bruto': id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum[*](ad virumhic deficit V (in extrema pagina), cf. ad § 17) fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit[*](cogit ns: coget bt) te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. quod quoniam fieri non potest, isto te[*](isto te Halm: istoc (isto n2) codd.) animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare.
facis tu id quidem et eo maxime incumbis, intellego[*](intellego bt: om. ns: ut intllego Halm); duas tamen[*](istud o, ed. R) res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla[*](ulla n2: ullam cett.) ex parte curam transferre debemus. adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam: imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam ornatamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae omissa omni[*](alia omni coni. Halm) cogitatione restinguerem. nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam. hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere videare.
quod quidem eo vehementius tibi laborandum est quia in eandem cadere suspicionem conlega, vir clarissimus, non potest. nihil horum scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. vereor ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. quod si provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multis[*](a multis Halm) clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut id[*](id illud Ernesti) signum quod de[*](de v: om. cett.) caelo delapsum Vestae custodiis continetur[*](tenetur v); quo salvo salvi sumus futuri. tunc[*](tunc Ferrarius: hunc codd.) vel in caelum vos[*](vos hoc loco Nonius p. 407: ante umeris habet b: om. nst), si fieri potuerit[*](potuerit l et Nonius: poterit bnst), umeris nostris tollemus; provincias certe dignissimas vobis deligemus; nunc quod agitur agamus. agitur autem liberine vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti anteponenda est.
quid? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? quando enim veniet consul? an id exspectamus quoad ne[*](quoad ne Christ: quo ante t: quo ne (nec b) bs) vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? at mittent aliquem de suo numero. valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. at hominem dignum mittent. num P. Servilio digniorem? at eum quidem civitas non habet. quod ergo ipse nemini putavi[*](putavi Madvig: putat codd.) dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem?
expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda.
quis igitur is est? aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. decernerem plane, sicut multa ‘consules, alter ambove[*](consules, alter ambove n, ut voluit Müller: consulib; alter ambosve t: cõs. alterum ambosve bs: in consulibus, alterum ambosve Halm),’ ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acie[*](ex acie Rau: ex ea acie codd.: eo ex acie Ferrarius) respectum haberemus, sed ut ea[*](ea supplevi (hoc loco, cf. l. 26)) ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum[*](iste Orelli) sustinere. quod[*](quod quem coni. Halm) si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum.