Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio[*](Q. om. V), ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravem[*](gravem grecauem V (i. e. ex grec grauem)), re publica dignam sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. quo cum addi nihil potuisset[*](potuisset V: posset (-it b) D)—quid enim atrocius potuit, quid severius decernere[*](decernere D: degenere V)?—dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. quam severitatem quis potest non laudare?

nunc[*](num D), quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. neque enim quiescit[*](quiescit Vb1: -scet cett.); habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerendum est, imperator est deligendus[*](deligendus bs: dilig. cett.). duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo.

nam extraordinarium imperium[*](semper imperium D) populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. bello Antiochino[*](Antiochi bns) magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia[*](provincia Asia Faernus: pc ia V: p. f. Asia D) obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium[*](C. om. V), illius[*](illius Ernesti: huius codd.) sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia[*](a familia V: familia t: familiae bns) deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem[*](post summam vir- sequitur in V xii, 12-23 -sumus iudicare ... corpore, tum xiii. 1-10 a principio ... acerbam, tum xi. 17-22 -tutem ... virum (reliqua perierunt)) esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis eisque rebus gestis, defuturum. quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta[*](et confecta V: it conta t: ita (aut b) consummata bns) sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio[*](quam Punico tertio om. D); ad quod[*](ad quod a quo domiti V) populus Romanus ita sibi ipse delegit[*](diligit V) idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.

cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio[*](p. licionio p. Valerio V: L. Valerio P. Scipione D) consulibus. rogatus est[*](est V: et t: om. bns) populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus[*](populus Romanus Poggius: populi Romani V: populus D) remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat[*](triumphaverat D); qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas[*](solas om. D) tulit. ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit[*](post dedit add. V1 ex § 20 sed de ... designatus). de Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se[*](se eum D) mittere dixit, non pro consule.