Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quod idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt. adiungendus est Q. Hortensius qui, cum Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. nam de M. Apuleio[*](M. om D) separatim censeo[*](censebo D) referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi. quae cum ita sint, quod C.
Pansa consul verba fecit de litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine[*](huic ordini D) recitatae sunt, de ea re ita censeo: ‘cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum[*](Brutum om. V) pro consule bene et e[*](et e Vn: de t: et bs) re publica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem[*](eam rem V: eamque rem n2: eamque r. p. t: eamque rem r. p. (p. r. b) cett.) senatui populoque Romano gratam esse et fore; utique Q.
Caepio Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam[*](totamque Graeciam D) tueatur, defendat, custodiat incolumemque conservet, eique exercitui quem ipse constituit, comparavit, praesit[*](praesit D: praestitit V), pecuniamque[*](pecuniaque n2s) ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur[*](exigat utatur scripsi: utatur n2: utatur exigat cett.), pecuniasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet[*](frumentumque imperet Halm: frumentum imp. D: imp. frumentumque V) operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium[*](Q. om. V) pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro consule cum quaestore prove quaestore[*](cum quaestore prove quaestore Mommsen: cum quaestoribus prove quaestores V: cum q. prove q. t: cum Q. Cepione procos. bns) et legatis suis provinciam Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto successum sit.'
Magno in dolore[*](dolore sum D), patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optarat[*](optabat D), de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur.
ecce tibi geminum in scelere par, invisitatum[*](invisitatum t: inusitatum cett.), inauditum, ferum, barbarum. itaque quorum summum quondam[*](quondam ns: quoddam Vb: om. t) inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae[*](improbissimae V, Cus.: impurissimae D) naturae et turpissimae vitae similitudo. ergo id[*](id del. Lambinus) quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. sed ille cum procul esset[*](abesset D) a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasse[*](conspirare Ernesti) sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui.
quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? omnis[*](omnes om. D), qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum[*](r. p. liberam D) esse voluimus[*](voluimus Vs1: volumus cett.), statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam[*](poenam del. Faernus) putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. qualis igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur? quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis—ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem— tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis.
in Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu[*](a progressu V2D) arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. alter in Asiam inrupit. cur? si ut[*](cursim ut D) in Syriam, patebat[*](petebat D) via et certa neque longa; sin ut ad Trebonium[*](sin ut ad Trebonium suppl. Lambinus), quid opus fuit cum legione? praemisso Marso[*](Mario D) nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui norunt—mihi enim hic senator ignotus est—sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.