Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. declarasti enim verum esse id quod ego semper[*](semper om. D) sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere.

itaque mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. quas enim ipse mihi partis sumpseram[*](enim sententias mihi (mihi om. b) ipse sumpseram D), eas praecepit oratio tua. sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.

quae est enim ista tua ratio[*](oratio D), Calene, quae mens ut[*](ut V: sui t: qui bns) numquam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum[*](primum D: prius V) rogat[*](rogat Vt: rogatus b: rogat cum ns), numquam tam frequens senatus fuerit cum[*](cum quo Faernus: ut Naugerius (2)) unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem[*](et ad dignitat. D) invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint[*](sunt D, Cus.) inimica et otio communi et dignitati tuae.

nam ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationem[*](me maxima admiratione D) movet non tacebo. quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas? alterum circumsederi[*](circumsederi (-e V) non Vs: circumsederint (-it b) bnt) non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecit[*](confecit (om. b1) D: perfecit V). qui[*](qui V, Cus.: quis D) est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non[*](Brutos tu non Ernesti) probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum[*](cum V: quamquam D) rei publicae causa faveo, tum etiam tua.