Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

ac de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae iam latae dicuntur ne illud[*](illud om. V1: id Halm sine ulla V: nulla D) quidem licuit. illae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. quaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi[*](plebi V1: plebis (pl.) V2D) leges malas metuat. paratos habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione defendant: vacui metu esse debemus. ‘quas tu mihi’ inquit ‘intercessiones, quas religiones?’ eas scilicet quibus rei publicae salus continetur. ‘neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.’ quid tum?

quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima:

consules populum iure rogaverunt
—hocine a[*](hoc enim a V2D) maioribus accepimus ius rogandi?—
populusque iure scivit.
qui populus? isne qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? atque haec[*](atque ego haec (haec ego n) D) dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removete[*](vim: arma removete ed. R (ita cns): vim arma, removete Poggius)!