Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo probem—quis enim[*](enim cam V) id quidem potest?—sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset M. Antonius[*](adesset M. Halm: adessem V: adesset D), modo sine advocatis—sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit[*](licuit V2: om. V1: licebat D doceret om. V1)—doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, ne[*](ac ne D) prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur?
equidem existimo nihil tam esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. an, si cui quid ille promisit, id erit fixum quod idem facere non[*](non facere Muretus) potuit? ut multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data. sed ea non muto, non moveo: summo studio illius praeclara[*](summo etiam studio praeclara illius D) acta defendo. pecunia utinam ad Opis[*](ad Opis Vc: ad opes n1s: ad opus n2t) maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. quamquam ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit.
ecquid est quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex? quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere Sullae: Corneliae[*](Cornelii V2). quid? Pompei[*](Cn Pompei D) tertius consulatus in quibus actis constitit? nempe[*](nempe V2D et Victorinus de defin ed. Stangl p. 31: om. V1) in legibus. de Caesare[*](a Caesare D) ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga[*](toga cn2: togam Vn1: tota s: totam t), leges multas responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. sed haec ipsa[*](ea ipsa D) concedo; quibusdam etiam in rebus[*](etiam in rebus Vc: in rebus etiam nst) coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus[*](in legibus c et Victorinus p. 32: om. in cett.), acta Caesaris dissolvi ferendum non puto.
quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve[*](neve Vc: neu nst) plus quam biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne vobis posse[*](posse om. D) Caesaris acta servari? quid? lege[*](ea lege D) quae promulgata est de tertia decuria[*](decuria iudicum D) nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis[*](evertistis ct)? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit[*](retulit V1D) in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.
at quae est[*](est om. V) ista tertia decuria? ‘centurionum’ inquit. quid? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia[*](etiamne Pompeia D), Aurelia non patebat? ‘census praefiniebatur,’ inquit. non centurioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi[*](honestissimi atque fortissimi D) qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. ‘non quaero’ inquit ‘istos: quicumque ordinem duxit, iudicet.’ at si ferretis quicumque equo meruisset, quod est lautius[*](laudatius D), nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. ‘non quaero’ inquit ‘ista: addo etiam iudices manipularis ex legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se salvos esse.’ O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum nec opinantis vocatis! hic enim est legis index ut[*](ut ii t: uti V: ut hi cns) ei res[*](res om. D) in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant. in quo quantus error est, di immortales! eorum qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus.