Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi[*](renovavi Vns: revocavi ct) vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat[*](discordiis usa erat V: discordaverat c: discordiis erat t: discors erat ns) civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui.
praeclara tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. atque his principiis reliqua consentiebant. ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat[*](referebat Reid); nihil tum nisi quod erat notum omnibus[*](nisi... omnibus om. D) in C. Caesaris commentariis reperiebatur[*](reperiebat Kraffert); summa constantia[*](summa cum dignitate constantia D) ad ea quae quaesita erant respondebat[*](nullae respondebat om. D: nullas respondebat Wesenberg).
num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea neminem. num immunitates datae? ‘nullae’ respondebat. adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara[*](ea quae clara sunt D); ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam, quae iam vim[*](iam vim Vt: vim iam cns) regiae potestatis[*](possederat Hirschfelder) obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua[*](qua VD: qua re cod. Amst. ut voluit Klussmann: quo Stangl) ne sententias quidem diximus. scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.