Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi[*](renovavi Vns: revocavi ct) vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat[*](discordiis usa erat V: discordaverat c: discordiis erat t: discors erat ns) civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui.
praeclara tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. atque his principiis reliqua consentiebant. ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat[*](referebat Reid); nihil tum nisi quod erat notum omnibus[*](nisi... omnibus om. D) in C. Caesaris commentariis reperiebatur[*](reperiebat Kraffert); summa constantia[*](summa cum dignitate constantia D) ad ea quae quaesita erant respondebat[*](nullae respondebat om. D: nullas respondebat Wesenberg).
num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea neminem. num immunitates datae? ‘nullae’ respondebat. adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara[*](ea quae clara sunt D); ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam, quae iam vim[*](iam vim Vt: vim iam cns) regiae potestatis[*](possederat Hirschfelder) obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua[*](qua VD: qua re cod. Amst. ut voluit Klussmann: quo Stangl) ne sententias quidem diximus. scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.
lux quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset.
liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in Mari nomen invaserat. atque haec omnia communiter cum conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia. nam cum serperet in urbe[*](urbem Vns) infinitum malum idque manaret in dies latius, idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepulturam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines cum sui[*](suis codd. (cf. ii. 2; iii 18): corr. Angelius) similibus servis tectis ac templis urbis minarentur[*](minitarentur V (cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 614)), talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse.
ecce enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant[*](edixerat t), mutata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et invito. consules designati negabant se audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen ipsi consules in contionibus[*](in cont. V: et in cont. D) et in omni sermone laudabant. veterani qui appellabantur[*](qui appellabantur Vns: qui appellantur ct: om. Arusianus K. vii. p. 488: del. Jordan: appellabantur transponit post habebant Hirschfelder (del. qui)), quibus hic ordo diligentissime caverat[*](caverant (sup. l. timebant) V: timebat, caverat t), non ad conservationem earum rerum quas habebant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. quae cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur.
exposui, patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis, quae plus admirationis habet, breviter exponam. cum Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbe[*](ab urbe ea D) transmissio in Graeciam laudabatur: quae tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. veritus sum ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si essem commoratus. cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum provectus reiectus austro[*](transmitteremus austro V1 med. omissis: nec ita multum si coniuctus proiectus add. V2) sum in eum ipsum locum unde conscenderam.
Cumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma recentes: a quibus primum accipio M. Antoni[*](M. om. V) contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. nec ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. addebant praeterea—fit enim plerumque ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quod[*](quo cs: quod Vnt) nuntiant laetius—rem conventuram: Kalendis[*](Kalendis Sextilibus (Sex. V) add. codd., del. Madvig: Kal. Sept. Halm) senatum frequentem[*](senatum frequentem om. V1) fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum.
tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem[*](non ante putarem om. D: del. Bake), sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer. atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: quanto meo dolore non dico. turpe mihi ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset[*](non posset om. V1: non esset coni. Halm). neque vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. erectus enim maximi ac[*](ac V: atque ns: et ct) pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro querebatur.
exque[*](ex quo D) eo primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonio—quo quid potest esse gravius?—et omnium praedicatione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam consecutus. hunc igitur ut sequerer properavi quem[*](quem om. V1: q. V2) praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid—nec enim[*](neque enim D, et Gellius xiii. 1) sperabam id nec praestare poteram—sed ut, si quid mihi humanitus accidisset—multa autem impendere videntur[*](videntur V et Gellius: videbantur D) praeter naturam etiam[*](etiam V et Gellius: om. D tamen V: om. D et Gellius) praeterque fatum—huius tamen diei vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.
quoniam utriusque consili causam, patres conscripti, probatam vobis esse confido[*](confido etiam V), prius quam de re publica dicere[*](5–8 quaerar hs (= hic supple) de hesterna in senatum tam acerbe V1 med. omissis) incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni[*](M. om. V2) iniuria: cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli. quid tandem erat causae cur die hesterno in senatum[*](die hesterno in sen. Halm (e vestigiis cod. V): in sen. hesterno die D) tam acerbe cogerer? solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam aegrotos deferri[*](deferre V) oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est.
de supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorum[*](quorum de D) honore agitur gratia; quod idem fit, cum de triumpho refertur. ita sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. qui cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceret[*](hoc ediceret D). at ille vobis audientibus cum fabris se[*](audientibus... se om. V1) domum meam venturum esse dixit. nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. cuius enim malefici tanta[*](tanta om. D) ista poena est ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum? quis autem umquam tanto damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam? quod si scisset quam sententiam dicturus essem, remisisset aliquid profecto de severitate cogendi.