Pro T. Annio Milone

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque[*](rebusque BHE: rebus Tδ) omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse[*](esse HE: om. BTδ) factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia[*](quia ΣH: si ETab1) mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. sin[*](sin ΣHE: sed si TWδ) illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc nobis[*](nobis (vo- T) saltem (-im ΣH) ΣHT: saltem nobis Eδ) saltem ut relinquatur, vitam[*](vitam hoc loco hab. ΣHE, post telisque Tδ) ab inimicorum audacia telisque ut impune liceat defendere.

sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi[*](ea mihi H: mihi ea B: ea ETδ, Schol.) esse refutanda quae et in[*](et in ΣHE, Schol.: in Tδ) senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis[*](saepe ab improbis E) et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore[*](errore ΣH: terrore ETWδ) sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. negant intueri lucem esse fas[*](esse fas ΣHE, Schol., Quintil. v. 11. 12: fas esse Tδ) ei qui a se hominem occisum esse[*](occisum esse ET, Schol., Quintil. v. 11. 12: esse occisum ΣH: occisum δ, Quintil. iv. 2. 25) fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant[*](disputant obiciunt H)? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.

an est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contione[*](sedit. in contione ΣHE: in contione sedit. Tδ) interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit[*](responderet H1: respondit δ) iure caesum videri. neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius[*](aut C. Marius om. Quintil. v. 11. 16: aut C. om. H: h. d. (= hic deest) Σ) aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis[*](civis om. Quintil. v. 11. 6) interfici nefas esset. itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina[*](divina Ha1b: divinae ETa2, Quintil. cod. A) sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.

quod si xii[*](xii mei, ed. R: duodecim vulg.) tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet[*](defenderit ΣBH (contra Quintil v. 14. 18)), interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit[*](sit st Σ poeniendum W, Quintil. cod A), puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis[*](gladium nobis ETδ, Quintil., Diomedes (K. 1. 469), Iul. Victor (p. 420), Schol.: nobis gladium ΣBH) ad hominem occidendum[*](ad hom. occid. om. Quintil., Diom., Iul. Victor (tuetur Schol.)) ab ipsis porrigi legibus? atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. atque hunc ille summus vir scelere[*](sceleris ΣHB) solutum periculo liberavit.

insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex[*](verum etiam ex T) natura ipsa adripuimus, hausimus[*](hausimus om. T), expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.