Pro T. Annio Milone

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

iam illud ipse dicet[*](ipse dicet ΣHEb2: dicet ipse Tab1) profecto quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori. domi[*](domi HEδ, Schol.: domui TW) suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. nihil de eius morte populus consultus est[*](est (post cons) ΣBH: om. cett.), nulla quaestio decreta a senatu est. quantum luctum fuisse in hac urbe[*](fuisse in hac urbe ΣBH: in hac urbe fuisse cett.) a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti[*](conquiescenti Schol) illa nocturna vis esset inlata? quis tum non ingemuit[*](ingemuit ΣBHw: gemuit ETδ), quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla.

quid ita? quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur. intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et[*](isdem et ΣHE: isdem Tδ) poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem[*](qui hum. ΣBH: quis hum. cett.) necarit, aut eo mors atrocior erit P[*](P. om. ΣH). Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus[*](est interfectus Madvig (cf. Zielinski, p. 211))—hoc enim ab istis saepe dicitur— proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit[*](munierit ΣH: muniverit ETδ), non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!

itaque in eadem ista Appia[*](Appia H: Appia via ETδ) cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius[*](Claudius ΣH2) M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem Appiae[*](Appiae viae H) nomen quantas tragoedias excitat! quae[*](deficit H in verb. excitat quae RQ (= require, cf. § 67, Phil. vii. 11) usque ad § 37 -terfici (eadem erat lacuna in Cluniacensi)) cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est. sed quid ego illa commemoro? comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.

num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset[*](occidisset Tδ: cecidisset E), non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit punienda[*](poenitenda T), proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur. minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendum[*](paeniendum E) certe nihilo minus.

quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea[*](vel mea E: mea Tδ) vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset? sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo[*](aequo animo ferre nemo T: nemo aeq. anim. ferre E: aeq. anim. nemo ferre δ) potest. luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.