In L. Calpurnium Pisonem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinavit.
qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, non illa tibi, inquit, invidia nocuit sed versus tui. nimis magna poena te consule constituta est sive malo poetae sive libero. scripsisti enim: cedant arma togae. quid tum? haec res tibi fluctus illos excitavit. at hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est:
velitis ivbeatis vt, qvod M. Cicero versvm fecerit, sed
qvod vindicarit.verum tamen,
quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas: cedant arma togae. tuae dicis, inquit, togae summum imperatorem esse cessurum. quid nunc te, asine, litteras doceam? non opus est verbis sed fustibus. non dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum.
quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. at in altero illo, inquit, haeres: concedat laurea laudi. immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi pernicies esse quaesita.
omitto nihil istum versum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. sed sit offensus primo; nonne compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? quod si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset? tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? complecti vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. quorum quidem— quis enim non intellegit quos dicas?—quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata.