In L. Calpurnium Pisonem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
unus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit quo in patriam redii, cum senatum egressum vidi populumque Romanum universum, cum mihi ipsa Roma prope convolsa sedibus suis ad complectendum conservatorem suum progredi visa est. quae me ita accepit ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa viderentur et tecta urbis ac templa laetari. me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas, pontifices, consules, patres conscripti conlocaverunt mihique, quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt.
habes reditum meum. confer nunc vicissim tuum, quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum praeter os illud tuum pristinum rettulisti. qui primum qua veneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? quos tu Maeandros, dum omnis solitudines persequeris, quae deverticula flexionesque quaesisti? quod te municipium vidit, quis amicus invitavit, quis hospes aspexit? nonne tibi nox erat pro die, solitudo pro frequentia, caupona pro oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed ut mortuus infamis referri videretur? Romam vero ipsam, o familiae non dicam Calpurniae sed Calventiae, neque huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed bracatae cognationis dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non dicam horum aut civium ceterorum sed tuorum legatorum obviam venit?
mecum enim L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus atque eis consiliis quibus mecum in consulatu meo coniunctus fuit ad conservandam rem publicam dignior, mecum fuit tum cum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem visum esse narraret; scio item virum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium, quorum tu legatorum opera in proelio imperator appellatus eras cum longe afuisses, adventu isto tuo domi fuisse otiosum.
sed quid ego enumero qui tibi obviam non venerint? quin dico venisse paene neminem ne de officiosissima quidem natione candidatorum, cum volgo essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti et rogati? togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi acceptis sagula reiecerunt, catervam imperatori suo novam praebuerunt. sic iste a tanto exercitu tantae provinciae triennio post Macedonicus imperator in urbem se intulit ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit desertior. in quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum, reprehendit. Cum ego eum Caelimontana introisse dixissem, sponsione me ni Esquilina introisset homo promptus lacessivit; quasi vero id aut ego scire debuerim aut vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua tu porta introieris, modo ne triumphali, quae porta Macedonicis semper pro consulibus ante te patuit; tu inventus es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non triumphares.