In L. Calpurnium Pisonem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
tu luctum senatus, tu desiderium equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu curiae taciturnitatem annuam, tu silentium perpetuum iudiciorum ac fori, tu cetera illa in maledicti loco pones quae meus discessus rei publicae volnera inflixit? qui si calamitosissimus fuisset, tamen misericordia dignior quam contumelia et cum gloria potius esse coniunctus quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus dumtaxat, vestrum quidem scelus ac dedecus haberetur. Cum vero—forsitan hoc quod dicturus sum mirabile auditu esse videatur, sed certe id dicam quod sentio—cum tantis a vobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque honoribus, non modo illam calamitatem esse non duco sed, si quid mihi potest a re publica esse seiunctum, quod vix potest, privatim ad meum nomen augendum, optandam duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam.
atque ut tuum laetissimum diem cum tristissimo meo conferam, utrum tandem bono viro et sapienti optabilius putas sic exire e patria ut omnes sui cives salutem, incolumitatem, reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi proficiscenti evenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur, unam tibi illam viam et perpetuam esse vellent? mihi me dius fidius in tanto omnium mortalium odio, iusto praesertim et debito, quaevis fuga quam ulla provincia esset optatior.
sed perge porro. nam si illud meum turbulentissimum tempus tuo tranquillissimo praestat, quid conferam reliqua quae in te dedecoris plena fuerunt, in me dignitatis?
me Kalendis Ianuariis, qui dies post obitum occasumque nostrum rei publicae primus inluxit, frequentissimus senatus, concursu Italiae, referente clarissimo ac fortissimo viro, P. Lentulo, consentiente atque una voce revocavit. me idem senatus exteris nationibus, me legatis magistratibusque nostris auctoritate sua consularibusque litteris non, ut tu Insuber dicere ausus es, orbatum patria sed, ut senatus illo ipso tempore appellavit, civem servatoremque rei publicae commendavit. ad meam unius hominis salutem senatus auxilium omnium civium cuncta ex Italia qui rem publicam salvam esse vellent consulis voce et litteris implorandum putavit. mei capitis conservandi causa Romam uno tempore quasi signo dato Italia tota convenit. de mea salute P. Lentuli, praestantissimi viri atque optimi consulis, Cn. Pompei, clarissimi atque invictissimi civis, ceterorumque principum civitatis celeberrimae et gratissimae contiones fuerunt.
de me senatus ita decrevit Cn. Pompeio auctore et eius sententiae principe ut, si quis impedisset reditum meum, in hostium numero putaretur, eisque verbis ea de me senatus auctoritas declarata est ut nemini sit triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque perscripta. de me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem, a quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de conlegae Q. Metelli sententia, quem mecum eadem res publica quae in tribunatu eius diiunxerat in consulatu virtute optimi ac iustissimi viri sapientiaque coniunxit.