In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
decernatur tamen, si placet. ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa statueritis non putent[*](putent Ernesti: putet codd. ) esse suae dignitatis recusare. adiungit gravem poenam municipiis[*](municipibus t ), si quis eorum vincula ruperit; horribilis custodias circumdat et dignas[*](dignas i, Lambinus: digna cett. ) scelere hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos condemnat aut per senatum aut per populum levare possit[*](possit levare αβ, Zielinski ); eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari solet. bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias [*](miserias supplevi: aerumnas Halm: om. codd. (animi atque corporis multos uno dolore h: multos una dolores animi atque corporis Kayser: multos uno dolore dolores etc. Graevius)) et omnis scelerum poenas ademisset. itaque ut aliqua in vita formido improbis esset proposita[*](proposita Müller: posita codd. ), apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam.
nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. si eritis secuti sententiam Caesaris, quoniam hanc is in re publica[*](in re p. αβ ho: in rem p. cett. (etiam C)) viam quae popularis habetur secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat[*](vincat Schol. Gron.: vindicat codd. ). habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. intellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.