In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

nunc ante quam ad sententiam redeo, de me pauca dicam. ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam turpem iudico[*](turpem iudico scripsi: esse turpem iudico At: iudico esse turpem αβ: esse iudico turpem cett. ) et infirmam[*](et infirmam et contemptam add. αβ hx ) et abiectam. quod si aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit. etenim mors, quam illi[*](illi illi mihi αβ h: mihi illi x ) fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam laudem quanta vos me vestris decretis honestastis nemo est adsecutus; ceteris enim semper bene gesta[*](gestae AV αβ ), mihi uni conservata re publica[*](conservatae rei p. V αβ ) gratulationem decrevistis.

sit Scipio clarus ille cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque Italia[*](ex Italia αβ ) decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus qui duas urbis huic imperio infestissimas Karthaginem Numantiamque delevit, habeatur vir egregius Paulus ille cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna gloria Marius qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus Pompeius cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac terminis continentur: erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis provincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi qui absunt habeant quo victores revertantur.