In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

hosce ego homines excipio et secerno libenter, neque in improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. ceteri vero, di immortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! quid ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit. quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conversos.

omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et[*](et et hoc αβ l2x ) commune patriae solum cum[*](cum ox: non h (om. non post cui): om. cett. ) sit carum tum vero dulce atque iucundum? operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute fortunam huius civitatis consecuti, vere[*](vere verum AV: om. αβ:) hanc suam patriam esse[*](esse om. αβ, post suam hab. a, post iudicant t ) iudicant quam quidam[*](quidam αβ hl: qui (quã V) cett. ) hic nati, et summo nati loco[*](loco nati αβ o ), non patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. sed quid ego hosce ordines atque homines[*](hosce ordines atque homines V: huiusce ordinisque homines A: huiusce ordinis hominesque a: huiusce ordinis homines (om. homines u) l αγ: hosce homines ordinesque αβ h: hosce ordines hominesque i ) commemoro quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae defendendam excitavit? servus est nemo, qui modo[*](modo nunc modo AV: non modo ah ) tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum[*](tantum quantum αβ ho ) audet[*](audeat αβ ) et quantum[*](quantum αβ l1x: in quantum cett. ) potest conferat ad salutem[*](communem post salutem add. αβ h, ante salutem x ) voluntatis.

qua re si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum[*](illum suum αβ l2x ), qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. multo vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo[*](immo cod. Oxon. Dorvill. 79 sup. lin., et unus cod. Halmii: nisi cett. ) vero — id enim potius est dicendum — genus hoc universum amantissimum est oti. etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?

quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini providete. habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad vitam suam sed ad salutem vestram reservatum. omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate[*](voluntate voluntate studio virtute αβ x ), voce consentiunt. obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omnium[*](omnibus x ), de sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est.

habetis ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non semper facultas datur; habetis omnis ordines, omnis homines, universum populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus, unum atque idem sentientem. cogitate quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene[*](quam paene h ) delerit. id ne umquam posthac non modo non[*](modo non modo ltux ) confici sed ne cogitari quidem possit a civibus hodierno die providendum est[*](est A αβ hox: om. cett. ). atque haec, non ut vos qui mihi studio paene praecurritis excitarem, locutus sum, sed ut mea vox quae debet esse in re publica princeps officio functa consulari videretur.